Hľadaný výraz: 1Kor 7,17-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur! 19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21 Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere! 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi! 23 Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum. 24 Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum.

1

mail   print   facebook   twitter